- SACCARE
- SACCAREGraece ςακκίζειν, vel καταςακκιζειν est saccô exprimere, per saccum colare, apud Ioh. de Ianua: Hinc vox ab Hesychio ad asturocones et tolutario equos transsata, quos ςακκάζειν dicit; quod eorum gradus in ambulando perinde minutus sit ac creber, quasi Saccô colatus esset et eliquatus. Liquores enim per saccum dum exprimuntur, crebris et minutis guttis eunt. Cui non absimili, imo prorsus eâdem metaphorâ, de minutissimo ac spississimo gradu, dixit Plautus, in Poenul. Actu. 3. sc. 1. eum succretum esse cribrô pollinariô. Vegetius de Persicis equis l. 4. c. 6. qui traqvenariis Gallorum similes erant, Persici, inquit, et staturâ et positione a coeteris equorum generibus non plurimum differunt, sed solius ambulaturae quâdam gratiâ discernuntur a coeteris --- gradus est minutus et creber, et qui sedentem delectet et erigat etc. Idem aliô locô de Parthicis, qui tolutim ocebantur, Praeterca minutos gressus imitatur, ut inter aulices ungulas ponat, nam si extendere voluerit, offendet in cumulum, minutim autem equus ambulans commodius vehit, et pulchrius videtur incedere. Sic triciniarii ii appellati, a tricino et spisso minutatimque fracto et mollito gradu. Quod itaque minutissime et quasi per colum gressus saccarent et eliquarent, vel quod viam minutim carperent et quodammodo percolarent, ςακκάζειν vel ςακκίζειν dicebantur. Ita ὑπο???ακίζειν τῆς ὁδοῦ Graecis dictum de iis, qui gradum movent et promovent et eundo subinde aliquid de via subtrahunt et eam sensim quasi eliquant, ac consumunt, haud secus ac si colo vel sacco eam transmitterent. Vide Eustathium ad Homer. et Hesychium. Quam ob causam iidem equi colatorii sunt appellati, h. e. ςακκιςταὶ vel ςακκιςτικὸι; quos a guttonariis distinguit Vegetius, simili metaphorâ a gutto vel guttone dictos, uti in hac voce supra vidimus. Vide Salmas. Not. ad Iul. Capitolin. in Maximinis c. 3. et ad Solin. p . 520. nec non hîc passim, in vocibus Acupedes, Asturcones, Tolutarii etc. Porro ab hoc verbo Saccatum vinum nomen accepit, cuius mentio, apud Agobardum Abbatem de privil. et iure Sacerd. c. 11. Ita ut plerique (loquitur de Sacerdotibus domesticis) inveniantur, qui aut mensas ministrent, aut saccata vina misceant, aut canes ducant aut caballos, quibus feminae sedent, regant, aut agellos provideant: Nempe vinum est sacco expressum et per eum colatum. Isidor. l. 20. c. 3. Saccatum, liquo est aquae, faeci vini admixtus, sacco expessus etc. Vide Carolum du Fresne in Glossario et Dominic. Macrum in Hierolex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.